Thesauros Literature Philosophy De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae Seneca, Lucius Annaeus

Book 10

9.1 Potestne quicquam stultius esse quam quorundam stultius esse quam quorundam supplied by Bourgery: alii alia. sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis. Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive !
9.2 Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus ore instinctus A: ore instinctu Hermes: furore instinctus Muretus: ore et instinctu Gertz: horrore instinctus Bourgery. salutare carmen canit : Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit. " Quid cunctaris ? " inquit, " Quid cessas ? Nisi occupas, fugit." Et cum occupaveris, tamen fugiet ; itaque cum celeritate temporis utendi velocitate certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme