Book 10
8.2
Annua, congiaria homines carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam suam locant. Nemo aestimat tempus ; utuntur illo laxius quasi gratuito. At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !
8.3
Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent ! Atqui facile est quamvis exiguum dispensare, quod certum est ; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat.
8.4
Nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam cara res sit; dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. Dant nec intellegunt ; dant autem ita, ut sine illorum in- cremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, an de- trahant, andetraant A2: unde detrahant Madvig, Hermes. nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis.
8.5
Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas, nec cursum suum aut revocabit aut supprimet ; nihil tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae. Tacita labetur ; non illa se regis imperio, non favore populi longius proferet. Sicut missa est a primo die, curret ; nusquam devertetur, nusquam remo- rabitur. Quid fiet ? Tu occupatus es, vita festinat ; mors interim aderit, cui, velis nolis, vacandum est.