Thesauros Literature Philosophy Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona

Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona

Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona Boethius d. 524
1 III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.
1 IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.
1 V. Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic enim accidens hic substantia significatum
1 VI. Omne quod est 1 participate eo quod est esse ut sit; alio uero participat ut aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est uero ut participet alio quolibet. VII. Omne simplex esse suum et id quod est unum habet.
1 VIII, Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.
1 IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc ipsum quod appetit.
1 Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero rationis interprete suis unumquodque aptabitur argumentis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme