Thesauros Literature Philosophy Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona

Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona

Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona Boethius d. 524
1 postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum. 1 Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam.
1 I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum, ueluti si hanc proponas: Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse, nullus id intellegens neget. Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus uenit, ut est: Quae incorporalia sunt, in loco non esse, et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant.
1 II. Diuersum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at uero quod est accepta essendi forma est atque consistit.
1 / 4 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme