Thesauros Literature patristics De Praescriptionibus Hereticorum

De Praescriptionibus Hereticorum

De Praescriptionibus Hereticorum Tertullian ca. 160-ca. 230
28 Age nunc omnes erraverint; deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo; nullam respexerit spiritus sanctus, uti eam in veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre, ut esset doctor veritatis; neglexerit officium dei vilicus, Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intellegere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat: ecquid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos eventus unus est. Exitus variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme