Thesauros Literature patristics De Praescriptionibus Hereticorum

De Praescriptionibus Hereticorum

De Praescriptionibus Hereticorum Tertullian ca. 160-ca. 230
17 Ista haeresis non recipit quasdam scripturas, et si quas recipit, et adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui intervertit, et si recipit, non recipit integras, et si aliquatenus integras praestat, nihilominus diversas expositiones commentata convertit. Tantum veritati obstrepit adulter sensus quantum et corruptor stilus. Vanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea per quae revincuntur. His nituntur quae ex falso composuerunt et quae de ambiguitate ceperunt. Quid promovebis, exercitatissime scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex diverso, si quid negaveris, defendatur? Et tu quidem nihil perdes nisi vocem in contentione, nihil consequeris nisi bilem de blasphematione.
18 Ille vero, si quis est cuius causa in congressum descendis scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis ad haereses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil promovisse, aequo gradu negandi et defendendi adversa parte, statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme