Thesauros Literature patristics De Praescriptionibus Hereticorum

De Praescriptionibus Hereticorum

De Praescriptionibus Hereticorum Tertullian ca. 160-ca. 230
15 Venimus igitur ad propositum. Hoc enim dirigebamus et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo congrediamur de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia statim quosdam movent. In ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de scripturis disputationem. Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet, cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas cui nullo modo competit.
16 Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi, et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem aut cerebri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme