Thesauros Literature patristics De Oratione

De Oratione

De Oratione Tertullian ca. 160-ca. 230
8 Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme