Thesauros Literature patristics De Oratione

De Oratione

De Oratione Tertullian ca. 160-ca. 230
21 Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur, quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme