Thesauros Literature patristics De idolatria

De idolatria

De idolatria Tertullian ca. 160-ca. 230
16 Circa officia vero privatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae, quae intervenit. Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque vestitus virilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum invenio, nisi muliebrem in viro. Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Toga vero etiam appellationis virilis est. Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possemus quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circum dedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliave opera in eiusmodi fungar. Si propter sacrificium vocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme