Thesauros Literature patristics De Fuga in Persecutione

De Fuga in Persecutione

De Fuga in Persecutione Tertullian ca. 160-ca. 230
8 Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. Professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis conditionibus earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo praeponit spiritus promptus, ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens intellegas in te esse etiam fortitudipem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis, ac iam hinc scias quid unde facias et quid cui subicias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua, Verum non quod ego volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans calicis translationem, nec quod pater vult faciens, sed quod tu?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme