Thesauros Literature patristics De Cultu Feminarum

De Cultu Feminarum

De Cultu Feminarum Tertullian ca. 160-ca. 230

Book 2

4 Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens vos, solis maritis vestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis, in quantum aliis placere non curaveritis. Securae estote, benedictae: uxor nulla deformis est marito suo. Satis placuit, cum electa est, seu forma, seu moribus commendata. Ne qua vestrum putet, si temperaverit a compositione sui, odium et aversionem maritorum prosecuturam. Omnis maritus castitatis exactor est, formam vero fidelis quidem non expostulat, quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur: infidelis contra etiam suspectam habet, vel ex illa scelerata in nos opinione gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutris? Si fideli, non exigit, si infideli, nisi simplicem non credit. Quid gestis aut suspecto aut non desideranti placere?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme