Thesauros Literature patristics De Carne Christi

De Carne Christi

De Carne Christi Tertullian ca. 160-ca. 230
25 Sed hactenus de materia praesenti. Satis iam enim arbitror instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae probationem. Quod et solum discussum sufficere potuisset, citra singularunm ex diverse opinionum congressionem quam et argumentationibus earum et scripturis, quibus utuntur, provocavimus ex abundanti, uti eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi caro quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. Ut autem clausulam de praefatione communi faciat resurrectio nostrae carnis alio libello defendenda, hic habebit praestructionem, manifesto iam quale fuerit quod in Christo resurrexit.
← Previous 25 / 25

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme