Thesauros Literature patristics De Baptismo

De Baptismo

De Baptismo Tertullian ca. 160-ca. 230
16 Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, Habeo, inquit, baptismo tingui. cum iam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem. sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos facere aqua vocatos, sanguine electos. Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lavarentur, qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme