Thesauros Literature patristics De Anima

De Anima

De Anima Tertullian ca. 160-ca. 230
25 Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. De qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus veritatis de adversariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt, non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum vivo infanti extrinsecus inprimi. Ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aëris rigore percussam et vim animalem rapere et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut exspiratione novissima educi. Videbimus an sententiam finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc statuere quod feminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus, a feminis revinci quam probari? In ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae, steriles et masculi taceant, vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur, an aliquam in fetu sentiatis vivacitatem alienam de vestro de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia vestra sint et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in vobis, cum ad novum sonum excutitur, an et ciborum vanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et valetudinibus invicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa, pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur vivet. Denique desinit vivere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et vivi? qui autem et mortui, nisi qui prius vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida, ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio. Est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aëris frigidi pulsu, quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν cognominaverunt? Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem quoque excoctae? Unde illis anima, quibus aëris rigor nullus? Taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari vel maxime periculum est. In ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim vagitus auditur. Ceterum si aëris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent; cum substantia enim et vis. His ita praestructis possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero vivi aërem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem in sexto Legum monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex animae semine educimur? Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est? Ad quam aeque pertinet, si quid est, flatus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme