39.15
Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer: Saliis coenaturis creditor erit necessarius: Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt: Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis cocorum dilectus indicitur: ad fumum coenae Sarapiacae sparteoli excitabuntur. De solo triclinio Christianorum retractatur.
39.16
Coena nostra de nomine rationem sui ostendit. Id vocatur quod dilectio penes Graecos. Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
39.17
Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate. Quod sit de religionis officio, nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur. Editur quantum esurientes capiunt, bibitur quantum pudicis utile est.
39.18
Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium deo canere; hinc probatur quomodo biberit.