Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
26.1 Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
26.2 Quid erratis? prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret. Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
26.3 Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.
27.1 Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.
27.2 Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme