Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
2.10 Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
2.11 Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
2.12 Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim soletis dicere homicidae Nega, laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis.
2.13 Vociferatur homo: Christíanus sum. Quod est dicit; tu vis audire quod non est. veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaeris an sim. Quid me torques in perversum? Confiteor, et torques: quid faceres, si negarem? Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis: nobis, si negaverimus, statim creditis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme