Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
14.2 Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet,
14.3 Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
14.4 Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
14.5 Est et ille de lyricis (Pindarum dico) qui Aescolapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem. Haec neque vera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat.
14.6 Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur.
14.7 Taceo dephilosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme