Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
11.10 Sed convertimini ad causam aliam, respondentes conlationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
11.11 Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum cum vultis adfirmatis.
11.12 Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
11.13 Atquin ut illos homines fuisse non possitis negare, etiam istae notae accedunt quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
11.14 Suggillatio est in caelo vestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis vestris. Illorum est honor consecratio coaequalium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme