Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
9.7 Siquidem et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis. Ferro enim mori aetas quoque maior optaverit.
9.8 Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est.
9.9 De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi relatum sit (est apud Herodotum, opinor), defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi conparasse. Nescio quid et sub Catilina degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi.
9.10 Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et esui datus signat.
9.11 Item illi qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem de iugulo decurrentem exceptum avida siti comitiali morbo medentes auferunt, ubi sunt? Item illi qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille quem cruentavit, conluctando detersit. Cervus ille in gladiatoris sanguine iacuit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis. Ructatur proinde ab homine caro pasta de homine.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme