Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
8.5 Alia nos, opinor, natura; Cynopaene aut Sciapodes? Alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi? Qui ista credis de homine, potes et facere. Homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et Christianus et quod et tu.
8.6 Sed ignorantibus subicitur et inponitur. Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum.
8.7 Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sintdescribere. Tum ille: Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant: ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis.
8.8 Quid si noluerint vel nullae fuerint? quid denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt.
8.9 Timent plecti, si proclamcnt, qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere. Age nunc timeant, cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.
9.1 Haec quo magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme