Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
1.5 Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderunt homines, quia ignorant quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant.
1.6 Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de conperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et sunt tanti quanti et denotamur.
1.7 Obsessam vociferantur civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent.
1.8 Nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de musicis!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme