Thesauros Literature patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
3.6 At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici? aeque medici ab Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio?
3.7 nec tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissa ab institutore. Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta.
3.8 At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
4.1 Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
4.2 Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme