Thesauros Literature patristics Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos Tertullian ca. 160-ca. 230
37 Accipe alia ingonia circulatoria insignioris apud eos magistri, qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: Est, inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile et innominabile, quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unites, cum unum essent, protulerunt non proferentes Initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest comsubstantiva virtus, quam appellat Unio. Hac igitur virtutes, Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas est summa et Solitas. Quamquam designaveris, unum est.
38 Humanior iam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defetricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus de substantia venientibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme