Thesauros Literature patristics Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos Tertullian ca. 160-ca. 230
33 Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolemaei. Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu. Primum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.
34 Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius coniugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse, Hoc deum, non, Hic deus, neutro genere pronuntiant. Alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme