Thesauros Literature patristics Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos Tertullian ca. 160-ca. 230
21 Interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem, qussi Matrem Terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum. Ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera. Alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalibus scilicet censu invalitudinis spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur, Ego deus, et absque me non est. Certe tamen non fuisse se retro sciebat. Ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcunque. Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore?
22 Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant, et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme