Thesauros Literature patristics Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos Tertullian ca. 160-ca. 230
19 Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod iam nec ab illa. Cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum? feminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? imaginem Nu ignorantis patrem et Angelos famulos, simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme