Thesauros Literature patristics Adversus Marcionem

Adversus Marcionem

Adversus Marcionem Tertullian ca. 160-ca. 230

Book 5

21 DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.
← Previous 21 / 21

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme