Thesauros Literature patristics Adversus Marcionem

Adversus Marcionem

Adversus Marcionem Tertullian ca. 160-ca. 230

Book 2

28 Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse adversus Marcionem Antitheses aemulas faciam. Si ignoravit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et deorsum'. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster, proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. Paenituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim, quod tandem animadvertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret. Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos saevitia dei mei absumpsit. Tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi. Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme