Thesauros Literature patristics Adversus Hermogenem

Adversus Hermogenem

Adversus Hermogenem Tertullian ca. 160-ca. 230
35 De cetero vero statu materiae, etsi non est retractandum (prius enim erat ut eam esse constaret), tamen ac si constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia; exquisita autem ratione recta invenitur neque corporalis neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque); certe post corporale et incorporale nihil tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit, ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme