1
SAEPE a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
2
Quid igitur faciam? Quod inplere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori. Nunc mihi evanescentibus terris caelum undique et undique pontus, nunc unda tenebris horrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. Hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. Pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.