3
Dabo tamen consilium, quibus absconditis possis pulchrior apparere: nasus non videatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus videri potes et disertus.
1
AMBROSIUS, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros vere Adamantius et noster Χαλκέντεροσ; explicavit, in quadam epistula, quam ad eundem de Athenis scripserat, refert numquam se cibos Origene praesente sine lectione sumpsisse, nunquam venisse somnium, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse vel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.