4
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
5
Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia! Crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separate, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. Iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur; solvuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat periclitantem.
6
Una interim vox: Caede, ure, lacera; non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum. Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: Quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri.