Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

3

Menalcas
dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
 
hic alienus ovis custos bis mulget in hora, 5
 
et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas
Parcius ista viris tamen obicienda memento:
 
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
 
et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas
Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10
 
atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas
Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
 
fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
 
et cum vidisti puero donata, dolebas,
 
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. 15
Menalcas
Quid domini faciant, audent cum talia fures!
 
non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
 
excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
 
et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
 
Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas. 20
Damoetas
An mihi cantando victus non redderet ille
 
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
 
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme