Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

1–2

Tityrus
fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
 
castaneae molles, et pressi copia lactis;
 
et iam summa procul villarum culmina fumant,
 
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
 
Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
 
delicias domini, nec quid speraret habebat;
 
tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
 
adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
 
montibus et silvis studio iactabat inani: 5
 
O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
 
Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
 
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
 
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
 
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu 10
 
alia serpyllumque herbas contundit olentis.
 
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
 
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
 
Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
 
atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, 15
 
quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme