1
Tityrus
Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
bis senos cui nostra dies altaria fumant;
hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
45
“pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
Meliboeus
Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
limosoque palus obducat pascua iunco!
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
50
nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
et fontis sacros, frigus captabis opacum!
hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
55
saepe levi somnum suadebit inire susurro;
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
Tityrus
Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
60