Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

9–10

Lycidas
hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
 
incipit adparere Bianoris: hic ubi densas 60
 
agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
 
hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
 
aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
 
cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
 
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. 65
Moeris
Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
 
carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
 
Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
 
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
 
carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
 
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
 
Doris amara suam non intermisceat undam. 5
 
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
 
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
 
non canimus surdis; respondent omnia silvae.
← Önceki bölüm 9–10 · 1 / 1

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme