Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

9

Moeris
`huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
 
hic ver purpureum; varios hic flumina circum 40
 
fundit humus flores; hic candida populus antro
 
imminet, et lentae texunt umbracula vites.
 
huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
Lycidas
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
 
audieram? Numeros memini, si verba tenerem. 45
 
“Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
 
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
 
astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
 
duceret apricis in collibus uva colorem.
 
insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.” 50
Moeris
Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
 
cantando puerum memini me condere soles:
 
nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
 
iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
 
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. 55
Lycidas
Causando nostros in longum ducis amores:
 
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
 
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme