Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

8–9

Alphesiboeus
coniugis ut magicis sanos avertere sacris
 
experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.
Lycidas
te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
Moeris
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
 
(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
 
diceret: “Haec mea sunt; veteres migrate coloni!”
 
nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, 5
 
hos illi—quod nec vertat bene—mittimus haedos.
Lycidas
Certe equidem audieram, qua se subducere colles
 
incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
 
usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
 
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. 10
Moeris
Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
 
nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
 
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
 
quod nisi me quacumque novas incidere lites
 
ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, 15
 
nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
Lycidas
Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
 
paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme