Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

1

Tityrus
stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
 
pastores ovium teneros depellere fetus:
 
sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
 
noram, sic parvis componere magna solebam:
 
verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, 25
 
quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Meliboeus
Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
Tityrus
Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
 
candidior postquam tondenti barba cadebat;
 
respexit tamen, et longo post tempore venit, 30
 
postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:
 
namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
 
nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
 
quamvis multa meis exiret victima saeptis,
 
pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, 35
 
non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
Meliboeus
Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
 
cui pendere sua patereris in arbore poma:
 
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
 
ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. 40

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme