Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

5–7

Menalcas
saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
 
Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
 
reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. 75
 
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
 
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
 
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
 
ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
 
agricolae facient: damnabis tu quoque votis. 80
Mopsus
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
 
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
 
nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
 
saxosas inter decurrunt flumina valles.
Menalcas
Hac te nos fragili donabimus ante cicuta: 85
 
haec nos, “Formosum Corydon ardebat Alexim,”
 
haec eadem docuit, “Cuium pecus, an Meliboei?”
Mopsus
At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
 
non tulit Antigenes—et erat tum dignus amari—
 
formosum paribus nodis atque aere, Menalca. 90
Meliboeus
Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
 
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme