Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

5

Mopsus
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
 
tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
 
ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. 35
 
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
 
infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
 
pro molli viola, pro purpureo narcisso,
 
carduus et spinis surgit paliurus acutis.
 
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40
 
pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
 
et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
 
DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
 
FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
Menalcas
Tale tuum carmen nobis, divine poeta, 45
 
quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
 
dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
 
nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
 
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
 
Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim 50
 
dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
 
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme