Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

3

Damoetas
Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
 
et molli circum est ansas amplexus acantho, 45
 
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
 
Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
 
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
Menalcas
Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
 
audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon 50
 
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
Damoetas
Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
 
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
 
sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon
Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba: 55
 
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
 
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
 
Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
 
alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas
Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena: 60
 
ille colit terras, illi mea carmina curae.
Menalcas
Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
 
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme