Thesauros Literature pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

3

Damoetas
ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
Menalcas
Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera 25
 
iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
 
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
Damoetas
Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
 
experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
 
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus— 30
 
depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
Menalcas
De grege non ausim quicquam deponere tecum.
 
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
 
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
 
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, 35
 
insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
 
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
 
lenta quibus torno facili superaddita vitis
 
diffusos hedera vestit pallente corymbos:
 
in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter, 40
 
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
 
tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
 
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme