84
quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. sisi Vc: sed nst nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum ‘Alio die’ dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit auguraugur Vc: auguris nst a conlega requiro.
84
sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseetnauseet nausiet codd: del. Cobet, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sitsit om. D tanta merces, ubi campus Leontinus appareatubi ... appareat D: id est ubi ... appareat V: del. Campe (cf. Zielinski p. 213).
85
sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendisascendis D, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebatreiciebat Vn2s1: recipiebat cn1s2: accipiebat t. tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quemeumque quem c: eum quem cett. collegam Vc: collegam regni nst conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.