77
at videte levitatem hominishominis V et Gell. vi. 11. 6: om. D. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperumvesperum D et Gell.: vesperam V; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capitecapite codd.: ore Gell. involutoinvoluto D et Gell.: obvol. V. ianitor, ‘quis tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ confestim ad eam deduciturdeducitur D et Gell.: om. V cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatoriescripta amat. V et Gell.: amat. scripta D (am. causa script. t); caput autem litterarumlitt. hoc erat Gell. sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illimillim Lambinus: illinon V: illic ct: illinc ns atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihilnihili Reid possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum tecum te V: cum D: cum os Cobet ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?
78
et domi quidem causam amoris habuistihabuit codd.: corr. Ferrarius, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuossuos h venderet. productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa de nugis: ad maiora veniamus.