76
qui vero Narbone reditus! etiametiam V: ẽ (ei’ c) iam ct: et tamen ns quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. exposui nuper, patres conscripti, causam reditus mei. volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec GallicisGallicis Gellius xiii. 22. 6: caligis codd. (ita mox), Rufinianus Rhet. p. 40 nec lacerna. at etiam aspicis me et quidem, ut videris, iratus. ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullumturpius vidi nullum om. V audivi. qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, peris (add. qui ns) per D municipia coloniasque Galliae, aa D: om. V: e Halm qua nos tumnostum V: nostrum c: nostrin t: noster ns cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.