70
at quam crebro usurpat: ‘et consul et Antonius!’ hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homohomi V: omnium Nohl nequissimus. quid est enimest enim Vc: est t: enim est ns aliud Antonius? nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se etse et V: se D consulem et Antonium. numquam dixitnumquam dixit D: numquid V: numquid dixit Muretus. dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.