69
me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quidquid om. D nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibusin aedibus Vrsinus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinaeconclavibus popinae Halm: conclavibus popinae triclinis V: tricliniis popinae D sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suamillam suam codd. (minimam sup. lin. in h add. m. 1): illam mimam Halm: mimulam suam Cornelissen suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavisclavis Vc: clausa cett. ademit, exegit. quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cumcum Vc: om. nst mima fecit divortium.